1410. September 15. Czarnowanz In nomine domini amen. Nos Johannes Schutze Decanus, Nicolaus de Marschowicz Custos, Maternus Ticzkonis, Johannes Bömerii, Bernhardus de Granowicz, Martinus Fölkeri et Stephanus de Löblin Canonici totumque Capitulum Ecclesie collegiate sancte Crucis Opoliensis, Una cum vicariis nostris videlicet Francisco de Lanka, Martino de Wtschero, Thoma de Granowicz, Nicolao de Strelicz et Nicolao de Tschanstochaw, suo omniumque aliorum vicariorum dicte Ecclesie nostre nominibus Recognoscimus tenore presencium quibus expedit universis et expresse profitemur, Quod Nobilis et honesta virgo Margaretha Radlonis de Lessowicz, Magistra Curie Illustris princip. domine Offcze ducisse Opoliensis etc. cupiens pie mentis affectu de bonis sibi ab omnipotenti deo collatis et per eam iuste acquisitis thezaurizare thezaurum in celis et eternorum premiorum intuitu sempiternum condere testamentum, Apud nos deposuit in prompta et parata pecunia centum et septuaginta marcas in florenis et grossis nigris (?) . . . . . . . . . .conswetis pro censibus comparandis. Pro quibus qui dem Centum et Septuaginta marcis iam actu decem et septem marcas Census annui sub reempcionis titulo In et super bonis . . Prepositi . . Priorisse tociusque Conventus Monasterii Domusdei alias Tscharnowans comparavimus, quamlibet marcam census pro decem marcis comparatam Accedente ad hoc ipsius Magarethe voluntate pariter et consensu, prout hoc in litteris contractus et decreti interposicionis Reverendi in Cristo patris et domini d. Wenceslai Ep. Wrat. desuper confectis clare patet. Quas quidem decem et septem marcas census annui et perpetui . . procuratores tam Capituli quam vicariorum qui pro tempore fuerint, In festo beati Martini Ep. et conf. aut per ipsius Octavas proxime affuturas, ubi prima instabit solucio, Ac deinceps et inantea annis singulis continue se secuturis, A . . preposito . . priorissa pro tempore ac toto Conventu Monasterii Tscharnowans supradictis ac de Camera ipsorum percipere debebunt ac per Censuram Ecclesiasticam si quod absit in solucione huiusmodi census in toto vel in parte negligentes forent seu remissi, repetere et exigere ab eisdem. Postquam vero collecti fuerint, dicte Margarethe aut ipsius nuncciis plene simul et ex integro tradere dare et persolvere Nos et nostri successores annis singulis tenebimur et tenebuntur utpote pro ipsius pecuniis ut prefertur comparatos, omnibus prorsus delacionibus, excusacionibus et impedimentis proculmotis. Denique in Capitulo nostro generali, videlicet in crastino festi Exaltacionis sancte Crucis celebrato memorata domina Margaretha coram Nobis in Notarii nostri et testium subscriptorum presencia de certa sua sciencia sponte libere et voluntarie animo bene premeditato ob sue anime remedium salutare dedit donavit ac donacione pura perfecta et irrevocabili inter vivos perpetuoque valitura nomine veri et legittimi testamenti assignavit et legavit Ecclesie nostre necnon Prelatis et Canonicis atque vicariis Octo marcas census annui de predictis ipsius censibus post ipsius decessum perpetue percipiendas Transtulitque et transfudit extunc in nos et nostros successores omne Jus omnemque accionem possessionem et dominium actuale et reale earundem Octo marcarum census, ordinacione et disposicione adiecta subsequenti videlicet quod de hiis octo marcis census due marce pro luminibus et aliis necessariis Ecclesie, et tres marce census pro residentibus Prelatis et Canonicis, et residue tres marce census pro vicariis debeant provenire. Hiis condicionibus appositis, quod tunc post ipsius testatricis obitum duo anniversaria quolibet anno ob remedium peccaminum ipsius annis singulis perpetueque affuturis cum Vigiliis novem leccionum et Missa pro defunctis Juxta morem et consuetudinem per nos et nostros successores peragi debeantur, Unum videlicet in die Anniversaria obitus sui, et aliud post medium annum a die obitus sui die certa et competenti, Et isti duo dies annotari et conscribi debebunt in librum ubi alia Anniversaria annotari et conscribi consueverunt. Et in quolibet Anniversario una cum dimidia marca inter Prelatos et Canonicos residentes, et eciam una cum dimidia marca inter Vicarios equaliter distribuantur. Omnes eciam Prelati Canonici et Vicarii dictis Anniversariis tenebuntur interesse et Missas legere pro defunctis ob ipsius Testatricis anime remedium et salutem. Si quis vero prepeditus fuerit quod tali die Anniversaria Missam legere non posset, legat sequenti vel saltem tercia die post hoc. Si autem quis infirmitate vel alias cottidianis defectibus depressus fuerit, ordinet alium qui legat Missam pro defunctis loco sui et sic ut alter percipiat suam porcionem. Si enim quis anniversariis interesse et Missas legere neglexerit seu noluerit ex aliis quibuscunque causis, pro pena cuiuslibet negleccionis sua careat porcione, et ille porciones de penis provenientibus inter Missas legentes equaliter dividantur, Adiuncto eciam quod post ipsius testatricis decessum pro ipsius ultimo vale circa exequias peragendas, Vigilias cum novem leccionibus et Missam pro defunctis debeamus decantare, Sepultura in nostra Ecclesia sibi data. Sane itaque Nos . . Capitulum una cum Vicariis nostris, attendentes pium affectum quem sepedicta d. Margaretha ad nostram gerit Ecclesiam et adhuc lacius gerere poterit, dictum Testamentum cum omnibus suis oneribus iuxta iam expressam ordinacionem et disposicionem amplexati sumus et amplexamur per presentes. Statuimus igitur in nostro generali Capitulo predictam ordinacionem et testamenti disposicionem in omnibus punctis et articulis per Prelatos Canonicos et Vicarios perpetuis temporibus fore observandam, onerantes ad hoc nostras et omnium successorum nostrorum, Prelatorum, Canonicorum canonice intrancium atque Vicariorum consciencias. Subicientes nos et ipsos sub pena Anathematis et animarum periculis ad observandum firmiter et inviolabiliter ordinacionem et disposicionem huiusmodi modis omnibus quibus supra. Preterea quia dicti Census ad reemendum sunt empti, quando et quociens ipsos reemi contigerit, ipsa pecunia de scitu et voluntate domine Testatricis antedicte ad sacras edes Ecclesie nostre deponi debet quousque alii certi census in locum ipsorum emi possint. Ceterum cum in dictis Censibus ultra octo marcas census de quibus iam disposuit memorata d. Margaretha, adhuc sint et remaneant novem marce census, expresse fatemur quod in ipsius sunt disposicione et voluntate, ac illi vel illis debent provenire, cui vel quibus ipsa Margaretha tradiderit donaverit dederit seu assignaverit in vita vel in morte. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes publicari mandavimus, Sigillis quoque Capituli nostri et vicariorum appensione iussimus communiri. Que quidem Sigilla si forte frangi vel corrumpi in toto vel in parte contigerit, Nichilominus tamen huic presenti Instrumento in omnem casum et eventum stare volumus, et fidem decrevimus plenarie adhibendam. Actum et datum Sub anno domini Millesimo Quadringentesimo Decimo, Indiccione tercia, Quintadecima die mensis Septembris, Hora terciarum vel quasi, Pontificatus Sanctissimi in Cristo patris ac domini d. Johannis divina providencia pape vicesimitercii Anno primo. Presentibus validis et providis viris Preczlao de Kusmalcz Capitaneo novi Castri Opoliensis, Jeschkone de Groschowicz, familiaribus domine ducisse prefate, et Martino Domarzadko Cive Opoliense, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Aus dem Archive des Kollegiatstifts zu Oppeln. Auf der Rückseite steht: Littera testamenti virginis Margarethe Redlin. An einer grünen Seidenschnur hängt das elliptische Siegel des Kapitels, ein Kruzifix mit der Umschrift: S. CAPITVLI. OPOLIENSIS. und an einer braunen Schnur das kleine runde Siegel der Vikare, ein baumartiges Kreuz mit der Umschrift: S. VICARIOR. ECCE. OPOL. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.
Zamknij dokument |